Sapientes studia in contemplatione naturae ponebant usque ad Pythagorae aetatem. Hunc dicunt docte et copiose cum Leonte disputare; et Leon, cum illius ingenium et eloquentiam laudabat, quaerebat ex eo de eius arte. At ille dicebat se artem nullam scire sed esse philosophum. Tum Leon quaerebat quos esse philosophos. Pythagoras respondebat multos homines gloriae aut pecuniae servire sed paucos cetera pro nihilo habere sed naturam cognoscere cupere; hos se appellare “studiosos sapientiae,” id est enim “philosophos.” Sic Pythagoras huius nominis inventor est.