Sed nec Gallorum reptiles conatus Anglicanae sublimitati conferri merentur.Copia mihi facta est literarum secretarii societatis Anglicanae regiae ad popularem quendam in Germania suum,quibus novissimae meditationes continentur, promittunturque ea velut publico nomine,quae si vera sunt, scculo gratulandum est:Polygraphia Wilkenii universalis; Quadratura circuli Jac.Gregorii Scoti perfecta; Brounkeri quadratura hyperbolae perfecta, et reperta nonnulla anatomica Loweri, Willisii,etc. quae omitlo .Si ita pergitur,habebimus propediem philosophiam ad usum generis humani reformatam.