Desine de quoquam quicquam bene velle mereriaut aliquem fieri posse putare pium.omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigneimmo etiam taedet, taedet obestque magis;ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urgetQuam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.