Igitur hominem accepit indiscretae opus imaginis atque in mundi positummeditullio sic est alloquutus: «Nec certam sedem, nec propriam faciem, nec munusullum peculiare tibi dedimus, o Adam, ut quam sedem, quam faciem, quae muneratute optaveris, ea, pro voto, pro tua sententia, habeas et possideas.